Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 34
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est, et violenta sagitta mea absque ullo peccato. Similiter et hoc ipsum non legimus, sed scriptum tenemus: Vivit Deus, qui abstulit judi– cium meum. Subvertere autem judicium, ad iniquitatem respicit judicantis: abstulisse vero judicium, id est, pro tempore distulisse, ad dispensationem justi judicis pertinet. Et multiplicavit vulnera mea etiam sine causa. Proinde hoc loco asserente Heliu, hic esse sensus videtur, quod cum Job ita dixerit, fefellit Deum judicium meum, non recte et vere judicavit, et ideo erga me mendacio agitur. Quae autem locutus est Job, magis incaute, et praesumens de justitia Dei dixisse credendus est. Proinde juste ei et merito Deus ait: Utique qui arguit Deum, debet respondere ei: in quibus utique verbis Dei increpatur. Hoc resonat, quod beatus Job non recte aliqua sit locutus, sed qui optime noverat, quod bona in eo plurima essent, unde et illi placuerat, concedit ea quae immoderatus cum loqui in summis angustiis dolor compulit.