Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 34
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.12
Unproofread scanNot analysed yet
Turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum: et omnes gressus eorum considerat. Secundum Psalmistam: Cum viderit, inquit, justus vindictam impiorum, exemplum videlicet peccatorum hominum pertimescens, manus suas lavabit in san– guine peccatoris. Hoc igitur modo turbabuntur populi, qua perturbatione terram sensibilem legimus conturbatam: sicut propheta ait ad Deum: Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus quia mota est. Sic enim quasi boni viatores ad futurum saeculum pertransibunt, ubi locus non erit impio: aliter nullum habebit adjutorium violentus, quo defendi vel erui possit a pertrahentibus eum ad supplicium mortis.