Latin
13.35.13 to 13.35.14
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Non sunt tenebroe, et non est umbra mortis: ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Sive ut alii dixerunt in fine hujus versiculi, ut latitent qui faciunt iniquitatem. Quod utrumque secundum illud Psalmistae sensum est, ita dicentis: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Id est, si habuerit in potestate ut veniat, potest habere ut non veniat.