Latin
13.35.4 to 13.35.7
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.35.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Cujus viscera tamquam aquae abundantia veneno hujus passionis impleta sunt. Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Invidiose de eo sanctum Job locutum fuisse mentitur, quia beatum Job tam infeliciter sapuisse non credimus, sed nec alicubi eum hoc dixisse meminimus. Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Quasi exposita impietate sancti Job, el in medio audientium prolata in invidiam Job, quasi impia sit locutus. Quem constituit alium super terram: aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? id est, numquid alium rectorem posuit, qui a creatoris justitia discreparet. Ipse ergo quam potens conditor, tam pius est moderator, quia opus suum agnoscit et diligit.