Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 35
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.36.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et non dixit. Quando utique affligebant praedictos quos sibi per iniquam dominationem, Deo permittente, subegerant: ita ut bi sub tanta necessitate pressurarum positi ejularent, et clamarent ad Deum; illi non intenderunt animo, neque intenderunt in coelum, ut saperent quod Deo conditori suo haec omnia displicerent. Non dixit, inquam, apud semetipsam talia multitudo iniquorum sive daemonum.