Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 35
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.36.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi est Deus qui fecit me? qui dedit carmina in nocte. Hoc ait Heliu. Cum ergo justos et recte viventes a supra dictis Deus tribulari permittat: consolationem tamen eis in nocte tribulationum concedit. Nox enim ipsa tribulatio intelligitur, secundum illud Psalmistae: Probasti cor meum et visitasti me in nocte; sicut et prosperitas aliquando dies dicitur, quoniam qui in prosperis est, quasi quadam felicitate illuminatur. Unde ait in psalmo: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Tantam, inquit Heliu, tolerantiam justi homines a Deo accipiunt, ut etiam in nocte tribulationis, hymnorum spiritualium canticis delectentur. Canticum ergo ad exsultationem cordis, vel maxime pertinet. Proinde Haec exsultatio de spe futuri gaudii nascitur in corde canentium, et faciunt more viatorum, quia ipsi ut viatores et peregrini transeunt per hunc mundum, qui ut ad destinatum sibi locum sine labore perveniant, cantico fatigationem itineris consolantur ac sublevant. Et juxta mysticos intellectus, noctem, secretum quoddam ac divinae disputationis remotum silentium intelligamus, quod aliis socculis, sicut Apostolus ait: Non fuit revelatum filiis hominum. Quae nox sit in quatuor vigilias distributa, ut a principio mundi usque ad Christum Dominum nostrum hanc noctem dicamus, ut sit prima vigilia noctis hujus, ipse Adam primus, et pater hominum: per cujus conditionem evigilet animus humanus, ut credat creatorem omnium rerum Deum. Secunde vero vigilia sit tempore Noe, quo naufragium mundi factum sit. ut evigilent homines, ne et ipsi intereant. Tertia autem vigilia sancti Abrahae temporibus habeatur, per quem cognoscat mundas, quemadmodum sit fide vivendum, et Deo placendum. Quarta vero vigilia sit circa tempora prophetarum, qui aurorae et lumini diei appropinquantis viciniores fuerunt, quique in ipsum Christum proximum sibi diem pene electam noctem fidei oeulis intendebant. In hac igitur nocte per singula tempora praedictorum, sive prophetiis, sive significationibus, de Christo, laeta gaudioque plena praenuntiata sunt. Itemque ad illam comparationem futurae revelationis filiorum Dei, ubi gloriam aeterni illius diei percepturi sunt; et in re ipsa beatitudinem possessuri: nox est praesens haec vite, cui fructus sui in futurum absconditi sunt, et ideo adhuc nox est, quia nondum vides quod speras. Proinde in hac nocte exspectationis, hymni et cantica Scripturarum dicta sunt nobis, donec decussa nocte fidei ad diem aeternae mansionis perveniamus.