Latin
13.36.9 to 13.36.11
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.36.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi clamabunt et non exaudiet, propter superbiam malorum. Quod dixit, ibi clamabunt, fortassis significare voluit locum poenarum, ubi non exaudiendi sunt peccatores, propter superbiam malorum: sive ut alii dixerunt, ab injuriis malorum, quia mali bonis et justis insectationis injurias irrogare non desinunt. Non ergo frustra audiet Deus, et omnipotens causas singulorum intuebitur. Hoc ait, quod, peccatores persistentes in malis suis, non audiat Deus: quo– niam sine causa utique ad eum clament, qui non merentur audiri. Etiam cum dixeris, non considerat: judicare poram illo, et exspecta eum. Quando vides, Job, quia non statim Deus reddit peccatoribus quae merentur, noli pusillanimitate frangi, ut in blasphemiam erumpas, et dicas Deum injuustum, sive iniquum: sed judicare cum eo debes, id judiciis ejus consentire, non contra eum praesumptuoso judicio tuo in ejus injuriam prosilire.