Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 35
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.36.8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui docet nos superjumenta terroe, et super volucres coeli erudit nos. Docet jn communibus eruditum, subtiliorihus: docet non solum per naturae dona, sed etiam per gratiae munera, fecundum tropicum vero intellectum, jumenta, homines carnales plerumque intelliguntur, qui gulae et ventri, et luxuriae dediti sunt. Alii autem volatilibus comparantur, sive pro– pter levitatem morum, sive propter superbiam, qua tumentes quasi in altum elevantur. Unde dicit Apo– stolus: Noli altum sapere. Et Dominus in Evangelio: Quia quod est in hominibus altum, abominatio est ante Deum. Nam in Graeco superbus Ρπρηψόοτρς dicitur, quod super apparens, ut elatam mentem hominis tumidamque significet.