Latin
13.37.1 to 13.37.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Addens quoque Heliu hoec locutus est: Sustine me paululum et indicabo tibi. Adhuc enim habeo quod pro Deo loquor. Id est, pro Justitia et causa Dei. Repetam scientiam meam a principio; et operatorem meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermonis mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Et in hoc quarto sermone suo, de singulari justitia Domini, profundum nimium, et copioso sermone prosequitur: ubi multa arcana in obscure sacramentorum recondita, et longe remota mysteria dicere Videtur. Deus potentes non abjicit, eum et ipse sis potens: sed non salvat impios. Haec est justitiae ejus immensitas, et naturae bonae voluntas, ut nulli invideat, quia nemo ei, quamvis potens sit, potest coaequari.