Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχvι
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et judicium pauperibus tribuit. Juxta justitiae aequi– tatis suae tenorem. Sanctos autem et innocentes viros consuevit Scriptura divina pauperes appellare. Νοn auferet a justo oculos suos. Hoc ait, et beatus David: Oculi Domini super justos, etc. Et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eri– guntur. Hic reges non solum saeculi hujus, sed et Ecclesiae reges et praepositi intelligi possunt. Et se– cundum tropicos intellectus, repes, animi hominum sunt, qui corporibus recte dominantur, quibus in psalmo dicitur. Et nunc, reges intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Ita hi reges eriguntur a Deo ut sedeant cum principibus.