Latin
13.37.18 to 13.37.21
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.18-21
Unproofread scanNot analysed yet
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam. Hoc, inquit Heliu, ne in desperationem declines peto, et blasphemiae iniquitatem jam caveas, sed reverti festines ad Deum. Video enim te post hujus plagae ituc horrendam miseriam, ad interitum tuum, hanc impietatis sequi velle perniciem, et voluntatem tuam, et cogitationem, ad adversarium mittere pusillanimitate dejectum. Ecce Deus excelsus tn fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si poterit ei esse quispiam. et potentia et virtute similis, poteritet justitia atque sapientia, legisque multiplicatione, judiciis quoque ejus similis inveniri. Et ideo cognosce, ait, quia nullus a Deo, qui solus est et fortis et sapiens, injuste poterit condemnari. Quis poterit scrutari vias ejus. Quis utique, nisi impius, superbus, sive sacrilegus, vias divinorum operum scrutari praesumat? quod non licet; et tamen quantavis intentione mentis perquirat, eas invenire non poterit. Aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? Quis ergo tam temerarius, et iniquus atque injustus, qui hoc audeat loqui? Haec omnia in injuriam Job dicuntur.