Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχvι
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.22
Unproofread scanNot analysed yet
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. Vel omne generale opus ejus, vel certe speciale opus ejus. Super omnia enim magna, et mirabilia opera ejus, est dispensationis Christi mysterium, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Alii dixerunt: Memento, quia magna sint ejus opera, quoe laudaverunt viri. De omnibus operibus Dei dicit, quae sancti viri in honorem divinae venerationis merito laudaverunt.