Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχvι
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.24
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Numerus annorum ejus inoestimabilis. Vincens scientiam nostram magnitudine scientiae suae et altitudine judiciorum suorum. Qui aufert stillas pluvioe, et effundit imbres ad instar gurgitum. Hanc ergo pluviam, legem Moysi intelligamus, quae de coelo velut pluvia venit populo Judaeorum. Et pluvia dicta est propter praeceptorum multitudinem, sicut et ipse Moyses de eadem gente Judaeorum ait, dicens: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Hujus igitur pluviae stillas de illa gente abstulit Deus, ut est vel de incarnatione vel passione, vel de resurrectione Christi, quae Judaei credere excaecato corde noluerunt, quae sunt parva quidem mandata legalia, ut ea ad Evangelii fidem transferret, sicut ait Apostolus: Verbum enim consummans et brevians in iniquitate, et reliqua. Et de his stillis, parvisque guttis, tonante Evangelio, praedicationis Christi imbres effusi sunt super terram. Et hi imbres ad instar gurgitum esse dicuntur: qui utique cum in terram copiose descendant, pro…unditatem In se et obscuritatem continent mysteriorum, quae in Lege et prophetis per figuras et similitudines dicta vel facta sunt, in revelatione adventus Domini, obscuritate sui et profunditate mysteriorum, veluti clausa signa inventa sunt. Imbrium vero nomine, large effusam gratiam Spiritus sancti esse noverimus, sicut ait Apostolus, per lavacrum generationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum.