Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Caput Χχχvι
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.23
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. Per naturae bonum, notitia creatoris inest cordibus hominum; et quamvis aliquis tam parvus sit et frigidus, ut alienus esse studeat a creatore suo Deo, nullus tamen est qui se abscondit a calore ejus. Et ideo unusquisque mortalium, licet de longe, sentit et Intelligit, dissimiliter quidem omnino, quia non tamquam corpus aut sicut quemetimque spiritum creatum, ita sentit esse Deum, sive intelligit, sed alio multo et ineffabili modo, quo Deus acie mentis est intuendus: ubi in ipso obtutu cordis intelligendo, videt homo quod supra ipsum est illud divinum nomen, quod contemplari conatur.