Latin
13.37.5 to 13.37.6
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.37.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis: indicabit eis opera eorum, et scele…a eorum, quia violenti fuerunt. Hi igitur in catenis fortibus, videlicet judicis Dei, et paupertatis funibus colligantur: id est, opem divini auxilii non habentes, poenis temporalibus quasi vinculis astringentur, omnis rei bonae inopes effecti pro qualitate merito– num. Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. Aurem, inquit, cordis ad obediendum sibi Deus per castigotiones et secretas inspirationes aperiet.