Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 4
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce docuisti multos. Id est, quamplurimos solertia tua, et bonitate ab erroribus revocasti. Et manus tassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Ista ergo in sanctum Job cum irrisione dicuntur: et istum habent sensum: si haec fecisses quae dixi, numquam in haec tam mala ad exemplum mortalium incidisses, quia Deum rerum omnium conditorem bonum scimus et justum.