Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 4
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Recordare, obsecro te: quis enim umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo, perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Ergo ignoras Abel in principio innocentem occisum, et Abraham patriarcham propter uxorem suam fuisse periclitatum: et haec non discernens, generaliter das sententiam, ut cum alii hominum flagellentur a Domino, ut emendentur, alii ut probentur, de quibus iste est: cur huic velut reo poenam exprobras? Quin potius eos qui operabantur iniquitatem, flante Deo, perisse: id est. ut judicis sententia velut vento vehementissimo sublatos a spe aeternae vitae.