Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 4
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. In rugitu leaenae et voce, saevitiam depraedantis voluit significare. Tigris perit ……oa von haberet …,et catuli leonis dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum. In tigri velocitatem ejus ad spoliandos homines, praedamque ex eis capiendam describit, cujus etiam catuli similes ejus dissipati sunt ei interempti. In alia editione pro tigri, myrmicoleon, id est, formica, et leo, quem nos verius diabolum dixerimus: qui quando praedam agit, de Sanctis tamquam de majoribus rebus, ut leo habendus est: quando vero minima quaerit auferre, formica dicendus est. Et quia sicut formica grana de area, ita ille cogitationes bonas aufert de cordibus hominum.