Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 4
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.4.8
Unproofread scanNot analysed yet
De mane usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum, peribunt. Qui autem retiqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia. In uno die, totam vitam hominum monstravit, quae in mundo vernat. In parvulis floret, in juvenibus convalescit, et roboratur matura aetate: in senioribus, tamquam in fructibus, et postremum in decrepita senectute conficitur, quam hic vesperam appellavit. Unde est illud in psalmo: Mane sicut herba transeat, et reliqua: decidit in morte, induratur in cadavere.