Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 5
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Stultum dicit, qui de suis meritis gloriatur. Sed bic pulchritudinem, nomine falsae felicitatis appellat: quae maledicenda est, et exsecranda est, quia eam sequitur interitus sempiternus.