Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.36
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Consequens est ut hunc accipitrem in bonam partem intelligamus, sanctum scilicet, qui sapientiam per conversionem acceperit, ut praedari et rapere jam cesset, carnibus etiam saecularium sensuum vivere desistat, et qui veteris hominis exuvias in baptismo deposuerit, plumescens, quodammodo renovata sit sicut aquilae juventus ejus: maxime cum promissionem habens praesentis vitae et futurae, quae in alis significata est, ad austrum, unde calor fidei est, se verterit, unde Christum venisse Cognovit: quod et propheta ita faciendum praedixerat dicens: Deus ab austro veniet, et sanctus de monte umbroso et caligoso. Bethleem namque civitatem Domini respicientibus, Jerusalem in meridie, quod est in Austro, positam scimus. Et secundum tropicos intellectus hunc calidum ventum, ut aromata aratiarum ferveant, sponsus invitat, dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et perfla aromata mea. Ubi ergo dictum est, expandens alas suas ad Austrum, alii dixerunt, expansis pennis immobilis, et respiciens Austrum. Intentionem ergo perseverantiae dicit ejus, qui per calorem fidei duorum Testamentorum gubernaculis vivens, splendorem aeternae beatitudinis contemplatur.