Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 39
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.40.37
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid ad proeceplum tuum elevabitur aquila? Aliquando in bonam partem aquila dicitur, et pro ipso Deo, dicente Moyse: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos confidit, ut superius diximus. Hic vero a Deo potestas adversaria aquila dicitur, quae ex permissa Dei elata in superbiam, multum possit, sicut propheta ait: Et erit quasi aquila super domum Dei. Prophetae quoque multis in locis Scripturarum suarum eum superbissimum notant, id est, diabolum: et inde est quod eis et magnus dicitur, eo quod levetur tumens super montes aquilonis, et super astra coeli ponat sedem suam, cupiens se exaequare Altissimo.