Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.1
Unproofread scanNot analysed yet
Respondens autem Dominus Job, de turbine dixit. Id est, vel de increpationis impetu, vel de perturbati aeris ac nubium obscuro. Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te, et indica mihi. Sive ut alii dixerant: nequaquam, sed accinge sicut vir lumbos tuos, et caetera; quod est: Nolo ut taceas, ait Deus, sicut ipse disponis, sed potius loquere, et quod interrogo te, responde mihi. Quemadmodum autem Deus hominibus loquatur, cum sit ipse spiritus, multis significationibus divinae nobis indicant litterae, ut Pater de nube ad Filium loquitur, et Moysi in flamma ignis, et Ezechiel sedenti cum senioribus Israel, fit sermo Domini, et solus audiebat quae dicebantur a Domino.