Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.2
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis mef ut justificeris? Quo sensu sanctus Job dixerit ea quae supra conscripta sunt, in hoc loco Dominus manifestat. Nam cum increpatione, propter hoc ipsum ab eo arguitur, quia in ejus injuriam et suggillationem se justificare voluerit, dum eum ex Ipsis cruciatibus suis, quos sibi inique inflictos asserit, Justitiam injustitiam vocat.