Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Multis in locis Scripturarum, fluminis nomine genus humanum significari noverimus, de quo et ipsa potestas adversaria ait: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Huic ergo fluvio, humano videlicet generi in ima atque inferiora, more fluminis defluentis, desideria cupiditatum, delectationis, praesentisque amo– rem mundi, ita insinuat, ut eum absorbere possit, et velut inferus deglutire; sic namque humanum genus praeceps in supradicta vitia defluet, ut possit ab inimico facile devorari. Quod autem ait: Habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus: Jordanis fluvius, baptismi continet sacramentum; dum in ipso Christus Dominus baptizatur, nostrum baptisma consecratum est. Cujus secundum mysticos intellectus, montes et colles, arietes, et agni ovium exsultant a facie Dei Jacob, qui junior frater credendo, seniorem fratrem incredulum supplantavit. De cujus Jordanis terra, id est Ecclesia, propheta ex persona credentis se dicit Dominum recordari. A Christo utique monte modico incipiens, qui propter passionem modicus factus est, minoratus est ab angelis, obediendo patri Usque ad mortem. Hic ergo Behemoth nimia elatus temeritate, fiduciam gerit, ut praedictum Jordanem, sacramenta videlicet Ecclesiae figurantem, ore suo hauriat, et vorandi cupidus, suo eum venire concludat. Id est, etiam eos quos sanguis Christi per aquam regenerationis, quam Jordanis typice portendit, et ablutione Spiritus sancti redemit, de illius potestate ac durissimo dominatu quaerit, ut rursus suos faciat, seu occulta suasione, seu oppugnatione manifesta.