Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.14
Unproofread scanNot analysed yet
In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Verba haec Patris de Filio sunt secundum illam allocutionem. de qua superius diximus, ubi ait Pater de eo, cum ei de diabolo sermo esset: Ipse est principium viarum Dei. Hunc igitur Behemoth, homo divini numinis carne hominis assumpti vestitus, in oculis ejus capiet eum, inquit Pater de Filio, quod diabolum esset capturus. In oculis, ait, id est in ipso intelligentiae lumine, ubi est visus sapientiae, naturae rationabilis. Ibi, inquam, divina sapientia captus, dum per calliditatem suam atque versutiam non videt cujus carnem mors devorandam apprehendit. Secundum Igitur hunc modum captus est diabolus.