Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.17
Unproofread scanNot analysed yet
Et fune ligabis linguam ejus? Quemadmodum ex pluribus particulis subtegminis funis intexitur, ut fiat vinculum quo possint aliqua colligari; ita et diabolus de multitudine peccatorum suorum, quasi de resticulorum particulis, vincula sibi sacrilegorum velut fune blasphemiis, et lingua illius col– ligat, ut sit os obstructum atque oppilatum loquentis iniquitatem. Et in Proverbiis Salomonis, de similibus ejus scriptum est: Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et inde est quod et Dominus in Evangelio pigrum et inutilem servum, ligatis manibus et pedibus, mittendum dicit in tenebras exteriores, id est, vinculis peccatorum suorum, quae operatus est, secundum divinum judicium ligatus mittitur in poenas; quod et ipse Dominus in quodam loco manifestissime demonstravit, quando flagellum de Judaeorum resticulis fecit, eosque inde flagellans de templo ejecit.