Latin
13.41.18 to 13.41.19
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.18-19
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? Sive captapulum, ut alii dixerunt. Et armilla perforabis: sive, ut alii dixerunt, forcipe pertundes labrum ejus. Circuli captapuli, forcipis et armillae nominibus, intelliguntur sermones divinae potentiae, quibus superbus at– que blasphemiis humiliatus est a Deo et attritus. Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Sive ut alii dixerunt: Aut loquetur tibi blande? Soli Deo, cujus creaturam se esse cognoscit, est subditus, atque …ei tantum quem ipsa conscientia pavet, animus ejus superbus addicitur.