Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 40
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.41.20
Unproofread scanNot analysed yet
Sumquid feriet lecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Licet sit rebellis et nimium tumidus, cogitur tamen atque compellitur ipsius naturae bono; quod ei in testimonium justae damnationis ejus ex parte noti perit, ut Dominum creatorem suum, saltem ut servus malus esse fateatur. Hoc est pactum sive testamentum, quod ei cum Deo inire praeceptum est. Unde et ipse Dominus ait: Et accipies eum servum sempiternum. Hoc enim nulla voluntate animi facit, sed divinae potestatis imperio, et ideo a Deo servus dicitur sempiternus, quia adoptionem filiorum Dei, sive primatum ilium angelicae dignitatis, numquam sit recepturus.