Latin
13.43.6 to 13.43.7
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.43.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et suscepit Dominus faciem Job, Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis; illud est quod ait Apostolus: Christus Jesus qui est in dextera Dei: qui etiam interpellat pro nobis, secundum Joannem apostolum, advocatus noster est, et propitiatio apud Patrem. Sic itaque facies Salvatoris a Patre suscipitur, dum et ipse exaudit, et exauditur. Et addidit Dominus omnia quoecumque fuerant Job, duplicia. Illa igitur addita sunt Christo Domino et Deo nostro, cum populo Israel per fidem addita est gentium multitudo, et addetur in regno.