Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 42
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.43.8
Unproofread scanNot analysed yet
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universoe sorores suoe, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus. Et moverunt super eum caput. Quod ait, venerunt, hoc est per fidem ei incorporati sunt, ut intra Ecclesiam in uno spiritu congregati essent membra ejus omnes credentes in eum. Fratres autem et sorores dicuntur, omnis illa cognatio Judaeorum populi: de quorum familia natus est Christus. Sive fratres et sorores generaliter omnium nationum multitudines intelligere possumus: eo quod de massa humani generis carnem assumpsit, per quam sibi caeteros fratres dignatus est facere: de quibus ait ad Patrem: Narrabo nomen tuum fratribus meis, et in medio Ecclesioe laudabo te. Et in Evangelio ait: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic mihi et frater, et soror, et mater est. Et cuncti qui eum prius noverunt, venerant ad eum: ita et de eis sentiendum est, quia noverunt eum prius omnes sancti et prophetae, qui eum utique videbant in spiritu: quem etiam in carne venturum annuntiabant, sicut ipse Dominus dicit: Multi prophetoe et justi cupierunt videre quoe vos vidistis, et non viderunt: et audire quoe vos audistis, et non audierunt. Quem videbant autem in spiritu, praesentiam adventus ejus in carne videre desiderabant, sicut et sanctus Abraham, de quo ait Dominus: Abraham concupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est. liaque praedicti sancti venerunt, quoniam habentes eumdem spiritum fidei, prophetaverunt velut justi ex fide viventes, et sacramentum incarnationis Christi futurum praevidentes in spiritu, in ipsam fidem Christi per eamdem poenitentiam venerunt, id est, ex fide in fidem, ut essent sub Christo capite unum, et ipsi in corpore Ecclesiae constituti: ubi, jam resurrectione glorificato Christo, et ex passionis contumelia in honorem pristinum restituto, nunc in domo ejus, Ecclesia, panem sacramentorum ejus comedunt omnes per fidem venientes ad eum. Cum ipso autem panem ideo comedere dicuntur, quia ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem soeculi. Sive quia ipse eorumdem mysteriorum est consecrator, in quibus et ipsum benedicentem et consecrantem accipimus: quia ipse dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit. Et verbum Scripturarum panis est Christi, quo in domo Salvatoris Ecclesia, pascuntur, et exhortatione eorum reficiuntur quondam fide inopes, qui in hoc saeculo cum essentalieni a Deo, famem sermonis divini patiebantur, et cuncti qui eum prius noverant, venerunt ad eum, id est, qui eum noverant in terra, venire ad eum meruerunt in coelum. Et moverunt, inquit Scriptura, super eo caput: exsultantes videlicet, quod spiritualibus et sacris Christi conviviis effecti essent participes: sicut Dominus ait in psalmo: Vota mea reddam coram vultu timentium eum: edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum.