Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 5
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.5.12
Unproofread scanNot analysed yet
In vastitate et fame ridebis. Ridebis, dixit, pro exsultabit, atque gaudebis, et laetus eris, cum alios videris fame affici, sive praesenti, sive etiam intellectuali. Et bestias terrae non formidabis. Haec septima extremaque tribulatio. Bestiae terrae, possunt et ista animantia quae sunt sine ratione intelligi, quibus ad devorandum homines dantur in potestatem, et homines mali, bestiae appellantur, mores habentes similes moribus bestiarum, contra quas pugnasse se Ephesi dicit Apostolus. Non formidabis ergo, inquit, hoc malum, cum correptus a Domino, viam emendationis intraveris.