Latin
13.5.8 to 13.5.11
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.5.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Christum a blasphemiis Judaeorum: quia lingua eorum gladius acutus fuit, dicendo, Crucifige eum. Et erit egeno spes: iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur: perculit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte. Resurrectionis Christi virtutem ostendit. Et in bello de manu gladii. Sed videamus, ne forte gladium peccatum dicat, dimicans contra animam hominis, ut eam sibi acquiescentem prosternat. Quod peccatum gladii nomine dicitur per prophetam, ut ait: Speculator si viderit gladium venientem. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Si conversus fueris ad Deum, interiora tua, gladii verborum, per linguam jaculati non penetrant, et calamitates, vel mala quae a Deo irrogantur peccatoribus, non timebis.