Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 6
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Hic potest videri, quod superius sagittarum nomine vermes dixerit: a quibus tum indesinenter pungebatur, nec loqui permittebatur: non quod vermes talem sensum habuerint, ut hoc judicio facerent, sed permissu Dei, a potestate adversaria, ut acriores essent, etiam ipsis motibus agebant: sicut locustae, muscae et ranae in AEgypto. Quod autem dixit: Terrores Domini militant contra me, potest ipse diabolus cum suis intelligi: qui adhibitis cruciatibus, ut caederet Job, et ut innocentiam sanctitatemque amitteret, insuper terroribus minabatur: quod etiam multi persecutores, ministri diaboli, sanctis martyribus facere voluerunt. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Ecce hic manifeste ostendit, quod velut hostes inimicique diaboli, et sui acriter militarent: hi enim maligni spiritus, diverso modo accipiunt potestatem: ad aliorum quidem damnationem, aliorum vero emendationem, aliorum autem probationem: qui de suis moribus vel ministerio, mali, sive terrores, vel etiam latrones nuncupantur. Omnia dedit In manibus eorum, id est, praedonum. Omnia utique quae habuit, sive filios meos, sive substantiam: sicut et meipsum dedit Deus in manibus diaboli, sive suorum satellitum.