Latin
13.6.3 to 13.6.5
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.6.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam: aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Sicut enim illa cum vel abundant pabulis, nullam quasi querelarum vocem emittunt, ut pabuli inopiam protestentur: simili modo, inquiens, et ego si pacem et quietem potius quam bellum haberem in membris, et in anima mea, nullum sermonem amarum asperumve proferrem. Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum. Quomodo ratio non sinit naturalis, ut quidquam insulsum comedi possit: ita ego nihil insulsum, nihil stultum contra Deum, nihil quod non fidei sale conditum esset, operatus sum. Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem? Animat enim esurienti etiam amara dulcia esse videntur. Sicut enim nemo mortiferum aliquod comedit, ut vitae suae inimicus sit: ita ego peccatum contingere pertimescebam.