Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 6
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quae prius nolebat tangere anima mea: nunc prae angustia cibi mei sunt. Hoc est, verbis nunc pastor asperis, et amaris, quae mibi immensitas poenalis extorquet. Haec enim timebam meo ore depromere, quando in sanctitate et justitia cum pace quiete vivebam. Sed et praetereundum non est, quia hoc quoque inter exteras poenas passus sit Job, ut etiam cibi ei fetidi viderentur: sicut est odor leonis, feralis utique, et nimium horridus: qui odor cum de ejus visceribus erumperet, escae suae ei id sapiebam, quod suarum spirabant interna febrium. Quod ipse ostendit ubi dicit: Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: id est, jam decocta sunt et pu- Ire lacta.