Latin
13.9.1 to 13.9.3
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et respondens Job, ait: Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Sapiens corde est, et fortis robore. Noli ergo de me ita existimare quod ego saltem cogitare hoc audeam, cum sciam quia creatura Creatori suo in nullo possit penitus comparari. Quis restitit ei, et pacem habuit? Quis contra Deum agens non sibi bellum irae ejus commovit, sicut Dathan et caeteri? Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. Qui commovet terram de loco suo. Metaphoriccos montes homines, sive angeli intelligendi sunt: quorum elatio mentis intantum intumuit, ut excelsis montibus comparentur. Et columnae: ejus concutiuntur. Columnas hoc loco pro stabilitate terrae intelligamus: quam Deus super semetipsam immobilissima mole fundavit. Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. Per vicissitudines diei et noctis; dispositione Dei gubernantis omnia quotidie fieri ita videmus.