Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui facit arcturum, et oriona, et hyadas, et interiora Austri. In his stellarum signis, quae sunt firmamento coeli pene omnibus stellis notiora, totam militiam astrorum dicit ad regimen Dei pertinere, quae magna et mirabilia homines ignorant. Unde ipse Dominus ait: Numquid nosti ordinem coeli, et ponis rationem ipsius? Item moraliter: Qui commovet terram de loco suo. Hominem Deus de loco vitae prioris commovit, et delectabiles cogitationes, sed noxias, quibus quasi columnis incubans ac requiescens in eis sustinebatur, concussit, et infirmavit, ut eum ad sanctitatem vitae commutaret. Qui praecipit soli, et non oritur. Peccatoribus cordis caecitate percussis, non sol oritur justitiae Christus, sive stellarum: id est, Sanctorum quibus alii ab aliis distabunt in claritate: qui dum hic latent, quasi clauduntur sub signaculo. Qui extendit coelos suos. Apostolos, et caeteros sanctos, coelos effectos ubique praedicatione diffundit: sive eis Scripturas, quie coelorum nomine plerumque significantur, revelando eorum cordibus patefacit: sicut ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Egredietur super fluctus maris. Super saeculi utique istius homines inquietos, elatos, et turbidos: ut ad mansuetudinem, et placabilitatem tumore deposito conculcentur. Qui facit arcturum, id est, primos in resurrectione Ecclesiae: ut sint gloriosi, splendentes velut meridies, calore charitatis Dei accensi, et fidei lumine illustrati.