Latin
Incipiunt Edisseri Capitula, Chapter 9
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Terra data est in manus impii. Caro Christi in potestatem Herodis, sive Pilati: vel ipse Job in potestatem diaboli. Vultum judicium ejus operit. Quod st non ille est, quis ergo est? Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes: sicut aquila volans ad escam. Vultum boc loco mentis judicium, quod Dei justo judicio est opertum, appellat. Excaecanda corda satellitum impii diaboli: quos isthic judices nominavit, ut sanctum Job crudelitate acrius cruciarent