Latin
13.9.13 to 13.9.14
Jerome, Commentarii In Librum Job 13.9.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Cum dixero: Nequaquam ita loquar. Nequaquam ita ait, hoc est, quando compellente cruciatu, aspera contra Deum loquor, et dura: eodem puncto resipiscens definio, me Deo ita loqui non oportere. Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea: sciens quod non parceres delinquenti: si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Id est, prae doloris nimietate contraho atque contristor, et ia ipso definitionis meae momento, subitis ac repentinis dolorum aculeis ita vexor atque discrucior, ut rursum amaritudinis et fellis verba depromam.