Latin
2.15.1 to 2.15.27
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.15.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19, 20). «Vae qui dicit ligno, expergiscere; surge. lapidi tabenti (Al. jacenti): nunquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie ejus omnis terra. »LXX: Vae qui dicit ligno, evigila et exsurge: et lapidi, elevare; et ipsum est imago, et est productio auri et argenti, et omnis spiritus non est in eo. Dominus autem in templo sancto suo: revelatur a facie ejus omnis terra. »Et hoc similiter vel adversum Nabuchodonosor, vel adversum omnes qui venerantur idola, accipi potest. Et describitur error humanus, quod argentum, aurum, gemmas et sericum, quibus vel obvoluta vel operta sunt idola, prae fulgore materiae deos aestimant, cum formam quidem potuerit artifex dare: animam autem, qua vegetantur artus, nequiverit. Et e contrario Dominus dicitur in templo sancto suo (Psal. X): non in templo manufacto, sed vel in coelis, vel in unoquoque sancto rum, juxta Apostolum dicentem: An nescitis quoniam templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis(I Cor. III, 16)? Et alibi: Corpora vestra templum Dei sunt (I Cor. VI, 19); vel in Filio, sicut ipse ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Aut certe juxta illud, quod coelos et terras, maria et universum mundum (Virg. VI AEneid: mundus omnis qui coelo constat, et terra, et coelorum circulis clauditur, Dei domus esse perhibetur. Unde et Apostolus confidenter: In ipso enim, ait, vivimus, et movemur. et sumus (Act. XVII, 28). Quod si quis opposuerit, quo modo spiritus in idolis non esse dicatur, cum omnibus simulacris assideant immundi spiritus, discat Scripturae sanctae consuetudinem, nunquam spiritum perversum absolute, sed cum additamento aliquo spiritum nuncupari: sicut ibi: Spiritu fornicationis seducti sunt (Osee IV, 12).