Latin
2.15.28 to 2.15.46
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.15.28-46
Unproofread scanNot analysed yet
Et in Evangelio: Cum autem spiritus immundus exierit de homine (Luc. XI, 21), et caetera his similia. Spiritus autem ubicunque solus et absolute sinc aliquo additamento legitur, semper refertur ad bonam partem, id est, ad Spiritum sanctum, ut est illud Apostoli: Qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI, 8). Et alibi: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22); et in alio loco: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis (Ibid. 16). Neque hoc dicimus, quod non et Spiritus sanctus cum additamento ponatur: VOX catur enim et Spiritus sanctus, et spiritus principalis, et spiritus rectus, et spiritus Dei, et caetera his similta; 'sed quod Spiritus sanctus, et cum additamento et solus saepe ponatur; spiritus autem perversus nusquam nisi cum additamento lectus sit. Sed et illud dici potest (si quis contentiose spiritum perversum in hoc loco voluerit accipere), quod aliud sit: Omnis spiritus non est in eo; aliud si dixisset: Omnis spiritus non est circa eum; potest enim assidere simulacris; caeterum intrinsecus esse non potest. Unde et Aquila significantius vertit Hebraicum dicens: Et spiritus ejus non ut in visceribus, sive in medio ejus. Propterea sciendum in quibusdam Hebraicis voluminibus non esse additum, omnis sed, absolute, spiritum legi. Quod si quis ratione superatus in bonam partem acceperit spiritum, et quaesierit, cur si de Spiritu sancto dictum sit, cum additamento legatur: Et omnis spiritus non est in eo? sciat omnem spiritum, diversas gratias intelligi Spiritus sancti: ut sit sensus: Nihil in se gratiae, nihil poterit habere virtutis. Quod quidem et juxta tropologiam magis intelligitur, quod in universis idolis haereticorum et figmentis diaboli, nulla sit gratia Spiritus sancti: sed imaginem divinitatis et pulchritudinem dogmatum praeferre videantur, cum in illis nihil spirans sit, et vitale.