Latin
2.4.24 to 2.4.36
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.4.24-36
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc est opus ejus, non ut terram vomere exerceat; sed ut rapto vivat et gladio, et ut possideat urbes non suas: antequam manum inferat, antequam prorumpat ad bellum, terrorem portat in vultu. Quod autem ait: Ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur, pro quo interpretatus est Symmachus: ipsa sibi judicabit, et decreto suo egredietur, vel ita intelligendum est, de sua gente constituet principes, et potestas ejus, et gladius aliarum gentium satellites non habebit, vel certo quomodo fecit, fiet ei, et sic vas abitur, ut ipsa vastavit. Equi quoque et equites, qui de longe venient, tam pernices ad persequendum et cuncta populanda erunt, ut pardos superent, et lupos vespertinos. Siquidem lupi saeviores esse dicuntur nocte vicina, et tota die fame ad rabiem concitati. Volabunt ergo equites non ad pugnandum, quia nullus resistet; sed ad discurrendum ut aquila, cui in volatilibus omnia subjacent, festinans ad devorandum. Et quomodo ad flatum venti urentis virentia cuncta arescunt, ita ad aspectum eorum omnia vastabuntur, tantusque erit numerus captivorum et praedae, ut per i»:up βολήν, etiam arenae possit aequari. Ipse quoque, id est, Nabuchodonosor, in universo orbe regnabit, et ante currum suum triumphans de regibus, eos habebit irrisui, et inter delicias computabit: tantaeque potentiae et superbiae erit, ut naturam superare contendat, et urbes munitissimas robare sui exercitus capere. Veniet enim Tyrum, et jacto in mari aggere, peninsulam faciet de insula, et introitum inter fluctus maris in urbem terra praebebit. Quam ob causam et super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam, id est, munitionem, sive Tyrum; quod quidem in Ezechiele perspicue demonstratur, ubi dicitur: Nabuchodonosor, rex Babylonis, subjugavit exercitum suum opere magno adversum Tyrum. Omne caput calvum, et omnis humerus depilatus, et merces non data est ei, et exercitui ejus contra Tyrum, et operi in quo servivit adversum eam (Ezech.