Latin
2.4.37 to 2.4.52
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.4.37-52
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX, 18). Cum autem comportaverit aggerem, et nihil viribus ejus obvium fuerit, tunc mutabitur spiritus ejus in superbiam: et Deum esse se credens, imaginem auream statuet in Babylone, quam universas gentes adorare compellet. Quod cum fecerit, transibit in bestiae figuram, et postea corruet: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt xal πλημμβλήσει, id est, et delinquet: hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut VASAM (SttWl), id est, delinquet, ponat pro eo quod est, desinet esse quod fuerat. Tale quid et nos habemus in linguae nostrae idiomate, dicentes: Vapulavit exercitus, pro eo quod est, interfectus et caesus est: Et, Peccavit vinea et ager, pro eo quod est, vindemia et fruges non habuere proventum. Quod autem in fine capituli dicitur: Hoec est fortitudo ejus Dei sui, eiptovtκώς est legendum, ut sit sensus: Haec est fortitudo ejus, quam dedit ei Bel deus suus. Ad cujus cultum omnes nationes etiam per Scripturam et comminationem mortis saevissimo imperio compellebat. Haec juxta Hebraicum: nunc veniamus ad LXX, ut, propositis singulis sententiis, interpretationem allegoricam coaptemus. Ecce ego suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem, quae ambulat super latitudinem terras, ut possideat tabernacula non sua. Comminatur Deus adversum contemptores et calumniantes providentiam suam, suscitaturum se Chaldaeos, qui interpretatur quasi daemonia; vel· angelos pessimos significans, qui ministrant furori ejus et irae, et tribulationi quam infert in peccatores: vel animas hominum pessimorum, per quas [Al. quos] merentes cruciat. Ili autem Chaldaei, gens amara est et velox, non parcens et cito explens quod sibi fuerit imperatum. Et ambulat super latitudinem terrae. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13]: per quam ambulabat et ille dives in Evangelio, qui fulgebat in purpura (Luc. XVI), et illi de quibus dicitur: Qui dormiunt super lectos eburneos, et deliciis affluunt in stratis suis.