Latin
2.4.53 to 2.4.71
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.4.53-71
Unproofread scanNot analysed yet
Qui comedunt vitulos de armentis lactentes, et bibunt defaecatum vinum, et primis unguntur unguentis (Amos VI, 4): qui quia in lata ambulant via, latitudo terrae appellantur, quae Chaldaeorum vestigiis premitur. Noluerunt enim ambulare per arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam, et per quam ambulabat Paulus glorificans (Al. glorians) Deum in tribulatione et angustia (I Cor. VI, 20). Ambulant autem Chaldaei super latitudinem terrae, ut possideant tabernacula non sua. Omnis enim rationabilis anima licet per vitium et culpam suam hospitium facta sit Chaldaeorum, tamen per naturam tabernaculum Dei est. Et quanquam in Evangelio pessimus daemon loquatur: Vadam in domum meam unde exivi (Matth. XII, 44), non est ei credendum; siquidem nulla rationabilis creatura ad hoc farta est, ut habitaculum daemonis sit. Sequitur: Terribilis et illustris est: ex ipso judicium ejus erit, et assumptio ejus ab eo egredietur. Terribilis est Chaldaeus propter multa variaque supplicia quae infert in contemptores; illustris, quia assumit sibi divinitatis gloriam. Et per oracula sua et falsa responsa, et curationes morborum, quos ipse immiserat, apud imperitos et contemptores Dei videtur illustris. Erit enim contemptoris judicium atque supplicium ex eo, hoc est, ex semetipso, sive ex Chaldaeo. Ipsi enim secundum Apostolum tradentur ad poenam, ut discant non blasphemare (I Tim. I): a quo qui egerit poenitentiam, et ad Deum conversus fuerit, egredietur, cum prius manibus illius teneretur, et esset Chaldaei assumptio. Si quando viderimus multo aliquem tempore servisse diabolo, et postea ad Deum esse conversum, dicamus de eo: Et assumptio ejus egressa est ab eo. Quicumque enim egerint poenitentiam, et dereliquerint daemones, quibus quasi equi prius ad sedendum terga praebebant; et velocitate pardorum et luporum vespere equites suos abjecerint et eliserint, et vacuo levique dorso ad eum portandum venerint, qui super pullum asinae mansuetus et pauper ascendit (Joan.