Latin
2.9.60 to 2.9.73
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.60-73
Unproofread scanNot analysed yet
Manifeste autem in his de adventu Christi prophetia est. Unde et proposita quaestio solvitur, quod donec ille veniat, iniquitas dominetur in mundo, et judicium non perveniat ad finem: et verus Nabuchodonosor capiat rete suo et sagena homines quasi pisciculos, et rationabile [Al. rationale] animal quasi reptile, non habens principem. Porro quod pro visione interpretati sumus, Quia adhuc visus procul; et si moram fecerit, exspecta illum, id est, visum; non putet aliquis errore deceptus pro visione quae est generis feminini, visum posuisse, qui est generis masculini, et minus usitatum est in Latino. Siquidem HAZON (φ? Π) quod Aquila interpretatur όραματιομδν, apud Hebraeos genere masculino visus dicitur, et neque ad finem sub eodem genere visionis, id est, visus, masculina declinatio conservatur. Septuaginta autem dicentes, Scribe visionem; et postea, Si defecerit, sustine eum: quia veniens veniet, et non tardabit: si subtraxerit se, non placebit animae meae in eo, primum interpretati sunt visionem genere feminino, quae apud Hebraeos, ut diximus, masculini est. Deinde secundum Hebraicum genus, ubi declinatur masculine, Sustine eum, et non placebit animae meae in eo ipsi quoque masculino genere declinaverunt. Cum utique debuerint juxta id quod primum interpretati sunt visionem, etiam in reliquis femininum genus ponere visionis, ut dicerent. Exspecta eam: quia veniens veniet: quod si se subtraxerit, non placebit animae meae in ea, id est, in visione. Hoc propterea, ne quod sciebamus, videremur tacere. Caeterum non ignoro secundum interpretationem corum posse et ita accipi: Scribe visionem in qua Christus repromittitur, et prophetiae tuae vel in buxo, vel in tabulis, vel, ut Symmachus transtulit, paginis, hunc texe sermonem, quod tempore constituto, et in consummatione mundi veniat Filius meus, qui salvet oves perditas domus Israel, et alias quoque oves antiquis ovibus copulet, et unum efficiens gregem jungat duas virgas, quas Ezechiel, id est, virtus Dei, sociatas et sibi invicem cohaerentes tenet in prophetali manu (Ezech.