Latin
2.9.74 to 2.9.80
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 2.9.74-80
Unproofread scanNot analysed yet
XIX). Quod si paululum, o propheta, vel tu, popule (ex cujus persona dubitare visus est et propheta meus), se subtraxerit Christus, et visus fuerit retardare, exspecta illum, veniens enim veniet, et non tardabit; et caetera quae jam supra exposuimus. Porro quod Apostolus LXX magis testimonio abusus est, ad Romanos scribens: Justus autem ex fide mea vivet (Rom. I, 17), et non eo quod habetur in Hebraico, causa perspicua est. Scribebat enim Romanis, qui Scripturas Hebraicas nesciebant: nec erat ei cura de verbis, cum sensus esset in tuto, et damnum ex eo praesens disputatio non haberet. Alioquin ubicunque diversus est sensus, et aliter scriptum in Hebraico, aliter in LXX, nota eum uti his testimoniis quae a Gamaliele doctore legis didicerat.