Latin
3.12.82 to 3.12.103
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.12.82-103
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIX, 2). Tali us equis tatique curru et Elias raptus ad coelum est (IV Reg. II). Si quis autem de Zacharia vult discere qui sint equi rufi, et qui nigri, et qui varii, et qui albi egredientes de myrtetis, et de montibus in profundo positis, sive, ut in Septuaginta scriptum est, aereis, in ipso propheta (Zach. I), si Dominus vitae spatium dederit, conabimur explanare. Vidit et Joannes equos candidos, et sesso— res eorum (Apoc. VI); e quibus corpora in gloria resurgentium puto esse equos candidos; sessores autem sanctorum animas. Si quis vero peccator est, et mei similis, sedebit in equo nigro, et dicetur de eo: Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt equas (Psal. LXXV, 7). De talibus equis scriptumest: Fallax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17): caro enim concupiscit adversus spiritum, et sapientia ejus inimica est Deo. Hoc dictum sit de his qui corpora diligunt, et in nigris sedent equis. Nos autem animas nostras in equos, et in currus Domini praeparemus, qui ascendit in Paulo, ascendit in Petro, et in hujuscemodi curribus equitans, totum lustravit orbem. Intendens quoque arcum sive sagittas suas, sceptra, id est, regna adversum quae Jeremias missus est, eradicavit, destruxit et perdidit (Jerem. XVIII): fecitque ut non regnaret peccatum in mortali nostro corpore. Sceptra autem, id est, regna diaboli, quae ostendit et Domino, intellige diversa peccata, avaritiam, luxuriam, iracundiam, detractionem, furta, perjuria, adversum quae sermo Dei sedens in equis, et in curribus suis intendit fulgoris sui contorta spicula, et interim non emittit, ut qui ad extentum arcum territus fuerit, emissionem non sentiat sagittarum. Et hoc facit semper, quod Aquila interpretatus est, pro diapsalmate. Semper enim sedet [Al. sedit] in sanctis suis, semper armatus est. Et acutas sagittas in linguis eorum praeparans equitat, et huc illucque discurrit in orbis salutem.