Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10.) «Fluvios scindes terrae. »LXX: «Fluviis scindetur terra. »Quia suscitavit Dominus arcum suum, ut tribubus juramenta redderet quae locutus est, consequenter dicitur, fluvios scindes terrae, id est, reges terrae adversum populum tuum dimicantes, divides atque disperges. Juxta Septuaginta autem, qui dixerunt: Fluviis scindetur terra, primum ponamus exemplum, ut hoc quasi gradu ad altiora veniamus. Legimus in his qui de mirabilibus confecerunt volumina, et qui Olympiadas Graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis novi acciderit in mundo, quod inter caetera terrae motu eruperint flumina, quae ante non fuerant, et rursum alia absorpta sint, et pessum ierint: quod scilicet omnes terrarum venae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur, et manent in flumina. Hoc si intelleximus, videamus animam humanam habere in se naturaliter aquas et fluvios, et per socordiam nostram, eos esse abs conditos, et non fluere. Cum autem ad praedicationem sermonis Dei concussa fuerit, et de priori statu mota, tunc erumpere quod latebat, et in refectionem potantium [Al. potentium] fluere. Hoc ipsum reor et illud significare in Genesi quod fodiuntur putri a servis Isaac, quos ab Abraham factos Philisthiim terra obruerant (Genes. XXVI). Quandiu vivit Abrabam, putei illius non clauduntur: illo autem mortuo, et puteis obturatis, si servi fodiunt, contradicunt Philisthiim, et jurgium est. Si vero ipse veniat Isaac, et fodiat puteum, et inveniat aquam, Philisthiim non valent contradicere. Vide Petrum et Paulum, et de puteis Christi fluviisque non ambiges. Cerne omnes apostolos, et jam non quatuor flumina, sed duodecim fluvios intelliges exire de paradiso Scripturarum. Isti fluvii antequam terra commoveretur, latebant, et cum essent in terrae venis, sitientibus pocula non praebebant. Postquam vero ad adventum Christi orbis et omnis terra concussa est, subito proruperunt, et tunc completum est: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitan tium in ea (Psal. CVII, 33, 34). Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum: et habitare fecit ibi esurientes, et constituerunt civitatem ad habitandum. Postquam enim Dominus venit in mundum, et completum est illud quod dixit iu Evangelio: I· judicium ego in mundum istum veni ut qui non videbant, viderent, et qui videbant, caeci fierent (Joan. IX, 39): tunc terra Israel de qua fluvii ante manabant, et irrigabant universum Judaeae populum, aruit, et fontes illius obturati sunt. Universus autem orbis qui erat desertus et sterilis, et aquas praedicationis Dominicae non habebat, versus est in paludes aquarum: et quot doctores emisit, tot habuit et fontes. Nec sufficit eis, fontibus videlicet atque fluminibus irrigare orbis populos; sed in unaquaque provincia cos qui esuriebant et patiebantur famem sermonis Dei, in unum populum congregantes, exstruxerunt Ecclesiam, quae dicitur civitas ad inhabitandum, et quam laetificat impetus fluminis.