Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Videbunt te, et dolebunt [sive parturient] populi, »ώβινήσουσι quippe utrumque significat. Consequenter rupta terra, et fluviis manantibus, populi qui de fluminibus Dei biberant, videbunt Deum, atque parturient. Ex hoc enim ipso quod vident Deum, statim Dei verbo concipiunt et dicunt: A timore tuo, Domine, in utero suscepimus, et parturivimus et peperimus: spiritum salutis tuae faciemus super terram (Isa. XXVI, 17, 18). Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ipsi itaque populi loti a fluminibus, non jam viderunt, sed visuri sunt Deum; et cum viderint, concipient, ut possint fructus parere doctrinarum. Sed quia dicuntur populi, et populorum non est videre faciem Dei, licet in futurum extendatur oratio, videbunt et parient, tamen juxta tropologiam magis Hebraicum sequendum est, ubi dicitur: Viderunt te, et pepererunt montes; montium enim est videre Deum et parere filios, quos de Dei concepere sermone.